PREPARAÇÃO PARA A SANTA MISSA – PRAEPARATIO AD MISSAM
Oratio S. Thomae Aquinatis
Omnípotens sempitérne Deus,
ecce accédo ad sacraméntum Unigéniti Fílii tui,
Dómini nostri Iesu Christi,
accédo tamquam infírmus ad médicum vitae
immúndus ad fontem misericórdiae,
caecus ad lumen claritátis aetérnae,
pauper et egénus ad Dóminum caeli et terrae.
Rogo ergo imménsae largitátis tuae abundántiam,
quátenus meam curáre dignéris infirmitátem,
laváre fditátem, illumináre caecitátem,
ditáre paupertátem, vestíre nuditátem,
ut panem Angelórum, Regem regum et Dóminum dominántium,
tanta suscípiam reveréntia et humilitáte,
tanta contritióne et devotióne, tanta puritáte et fide,
tali propósito et intentióne,
sicut éxpedit salúti ánimae meae.
Da mihi, quaeso, domínici Córporis et Sánguinis
non solum suscípere sacraméntum,
sed étiam rem et virtútem sacraménti.
O mitíssime Deus,
da mihi Corpus Unigéniti Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi,
quod traxit de Vírgine María, sic suscípere,
ut córpori suo mýstico mérear incorporári
et inter eius membra connumerári.
O amantíssime Pater, concéde mihi diléctum Fílium tuum,
quem nunc velátum in via suscípere propóno,
reveláta tandem fácie perpétuo contemplári:
Qui tecum vivit et regnat
in saécula saeculórum.
Amen