GRATIARUM ACTIO POST MISSAM
Orationes ad B. Mariam Virginem
O María, Virgo et Mater sanctíssima,
ecce suscépi dilectíssimum Fílium tuum,
quem immaculáto útero tuo concepísti,
genuísti, lactásti atque suavíssimis ampléxibus strinxísti.
Ecce, cuius aspéctu laetabáris et ómnibus delíciis replebáris,
illum ipsum tibi humíliter et amánter repraesénto et óffero,
tuis brácchiis constringéndum, tuo corde amándum,
sanctissimaéque Trinitáti in suprémum latríae cultum,
pro tui ipsíus honóre et glória
et pro meis totiúsque mundi necessitátibus, offeréndum.
Rogo ergo te, piíssima Mater,
ímpetra mihi véniam ómnium peccatórum meórum,
uberémque grátiam ipsi deínceps fidélius serviéndi,
ac dénique grátiam finálem,
ut eum tecum laudáre possim
per ómnia saécula saeculórum.
Amen.