PREPARAÇÃO PARA A SANTA MISSA – PRAEPARATIO AD MISSAM
Oratio Sancti Ambrosii
Ad mensam dulcíssimi convívii tui, pie Dómine Iesu Christe,
ego peccátor de própriis meis méritis nihil praesúmens,
sed de tua confídens misericórdia et bonitáte,
accédere véreor et contremísco.
Nam cor et corpus hábeo multis crimínibus maculátum,
mentem et linguam non caute custodítam.
Ergo, o pia Déitas, o treménda maiéstas,
ego miser, inter angústias deprehénsus,
ad te fontem misericórdiae recúrro,
ad te festíno sanándus,
sub tuam protectiónem fúgio;
et, quem Iúdicem sustinére néqueo,
Salvatórem habére suspíro.
Tibi, Dómine, plagas meas osténdo,
tibi verecúndiam meam détego.
Scio peccáta mea multa et magna, pro quibus tímeo:
spero in misericórdias tuas, quarum non est númerus.
Réspice ergo in me óculis misericórdiae tuae,
Dómine Iesu Christe, Rex aetérne, Deus et homo,
crucifíxus propter hóminem.
Exáudi me sperántem in te:
miserére mei pleni misériis et peccátis,
tu qui fontem miseratiónis numquam manáre cessábis.
Salve, salutáris víctima,
pro me et omni humáno génere in patíbulo Crucis obláta.
Salve, nóbilis et pretióse Sanguis,
de vulnéribus crucifíxi Dómini mei Iesu Christi
prófluens,
et peccáta totíus mundi ábluens.
Recordáre, Dómine, creatúrae tuae,
quam tuo Sánguine redemísti.
P?nitet me peccásse,
cúpio emendáre quod feci.
Aufer ergo a me, clementíssime Pater,
omnes iniquitátes et peccáta mea,
ut, purificátus mente et córpore,
digne degustáre mérear Sancta sanctórum.
Et concéde, ut haec sancta praelibátio Córporis et
Sánguinis tui,
quam ego indígnus súmere inténdo,
sit peccatórum meórum remíssio,
sit delictórum perfécta purgátio,
sit túrpium cogitatiónum effugátio
ac bonórum sénsuum regenerátio,
operúmque tibi placéntium salúbris efficácia,
ánimae quoque et córporis
contra inimicórum meórum insídias firmíssima tuítio.
Amen.